PRESBYTERIANI

PRESBYTERIANI
PRESBYTERIANI
in Anglia quinam dicti, vide supra, voce Independentes, hi enim, cum illis quidem Hierarchiam Episcopalem aliaque huic annexa improbantes, iis nihilominus, circa Regimen Ecclesiae, directe oppositi, quamlibet particulaerem congregationem suis legibus gubernandam, sine depedentia ab ullis aliis, in Ecclesia sticis rebus, repudiatâ auctoritate Synodorum, Classium, Colloquiorum etc. docent, uti discimus ex Decreto Synodi Carentonianae Gallicae A. C. 1644. contra Independentes condito. Cum illi contra Presbyterii, Classium, Synodorum auctoritatem, velut Apostolicam, venerantur. Certe vel perientiâ Iudice utri praeferendi, patebit facile. Cum ex INdpendentismo, velut equo Troiano, innumerae in Angliam redundârint hareses et deliria: Scotia vero Presbyterii regiminisque sui beneficiô a Sectariis et Schismaticis diu man serit immunis. Praefat. ad Syntagma Ponfession. edit. Genevae. 1612. Est Ecclesiae Scoticanae privilegium rarum prae multis---quod circiter annos plus minus 54. sine schismate, nedum haeresi, unitatem cum puritate doctrinae retinuerit. Plura de illis apud Hornium Histor. Eccles.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • COLEMANNUS — Pastor Londinensis, auctor Erastianorum seu Colemannianorum. Dum enim proximis temporibus in Anglia, inde Presbyteriani, hinc Independentes, pro suo quisque tegimine contenderent; factum est, ut interea florentissimas Ecclesias Haereticorum et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Trifolio — (en latín, Trifolius presbyter) fue un teólogo y presbítero (sacerdote) que vivió a comienzos del siglo VI. Biografía No se conoce de él más que su oficio de presbítero y se le supone romano. Es conocido por su Epistula ad beatum Faustum… …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”